LVPA, LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIO ANNO NOVO SEMPER PRO NOBIS ET PRO VOBIS VIVAT FLOREAT CRESCAT


Vinfridus Czapiewski Oberhusiensis, 1999

DE CONVENTU ALF L.V.P.A.
ADIUVANTE VINDOBONAE CELEBRATO

RELATIO CAECILIAE KOCH Frigora Vindobonam venientem imbresque salutant, sole dein coetus splendidus Ausonio! Longo itinere ferriviario perfecto vesperi perveni Vindobonam in urbem pluvia madentem, ubi Barbara moderatrix conventus me benigne apud se recepit; non ergo pernoctavi in deversorio "Academia" participibus conventus electo et mihi ex Seminario LVPAe anni 2009 iam bene noto. Postridie autem, primo die conventus, in vestibulo deversorii paululum adiuvi in advenientibus salutandis. Vidi participes ex tota Europa vestibulum intrantes sarcinasque graves trahentes: Lithuanos, Bohemos, Suetos necnon Australianum – macte, Petre, quod amore linguae Latinae adductus tantum iter suscepisti! Natu minima omnium fuit Berenica Bohemula duos annos nata, quae Vindobonam venerat cum tota domo: parentibus, fratre, duabus sororibus. Carolina mater eius iam abhinc multos annos Latinitatem vivam amat et anno 2009 iam Ludmillam filiam maximam, tunc decem annos natam, et alteram filiam infantem Vindobonam ad seminarium LVPAe adduxerat. Ecce spes Latinitatis futurae! Vidi multos sodales mihi ex superioribus conventibus seminariisque Latinis notos, nec paucos novos cognovi, quibuscum inter acroases magno cum gaudio sermones varios serebam. Caelum nobis per totam septimanam non favebat: Quando non pluebat, ventus frigidus urbem nubilam perflabat. Calcei mei interdum spongiis madidiores erant. Ipse autem conventus vere splendidus erat! Acroases habitae sunt a multis et claris professoribus profestricibusque: Thoma Pekkanen Helsinkiensi, Milena Minkova Terentioque Tunberg Kentuckianis, Theoderico Sacré Lovaniensi aliisque. Argumentum conventus fuit «De laudibus», quod maxime variam materiam praebuit: Audivimus acroases de scriptoribus antiquis et recentibus, de panegyricis imperatorum et laudibus lacuum, Valahfridus Stroh nobis more suo lepido "Laudes Podagrae" Latine conscriptas explanavit, Philippus Polcar Vindobonensis de pelliculis Hollywoodianis verba fecit. Ultimus vesper conventus lauta cena celebratus est, quam in caupona prisca et Austriacissima sumpsimus. Forte erat dies natalis Barbarae; post tot igitur et tam varias laudes, de quibus in acroasibus audiveramus, nunc a compluribus laudata est Barbara gratiaeque actae, quod conventum tam bene et tam diligenter praeparaverat. Etiam Curtius Smolak praeses ALF confessus est conventum sine ea nullo modo institui potuisse. Sumpto cibo (tam bono, ut vere me paeniteret stomachum meum non magis capacem esse) Carina Zeleny cantrix nobis carmen Latinum a se de Baccho (apte!) compositum, mihi iam ex tempore Seminarii LVPAe anni 2011 notum et amatum, cantavit; deinde multo iam vespere autoraedas ascendimus, quae nos ad deversorium veherent. In itinere primo vivide de verbis Latinis inter nos disputavimus, deinde Dimitrius Koutroubas poeta Graecus ad microphonum accessit et nobis carmina sua Latina recitavit – more aetatis nostrae composita omnique metro soluta. Fateor me non multa intellexisse, nam talia ne Germanice quidem scripta facile intellego. Postridie facta est diu desiderata excursio Carnuntina; et primum in toto conventu sol nobis splendide arrisit. Carnuntum, oppidum antiquum Claudio imperatore ad limitem Imperii Romani conditum, iam diu strenue effoditur. Spectantibus non modo loca effossa patent, sed etiam totae domus more Romano aedificatae et instructae supellectile more Romano facta. Hi «Pompeii Austriaci», qui dicuntur, cum tantum XL chiliometris a Vindobona absint, mihi e Seminariis, quae L.V.P.A. annis MMIII et MMIX Vindobonae habuerat, iam noti erant, quare hoc anno excursioni non interfui. (Praeterea post conventum tam fessa eram, ut nec ea, quae in urbe spectare in animo habebam, spectare possem.) Cum autem postea audirem Carnunti praeter domus nuper etiam thermas antiquas aedificatas esse, me consilii paenituit. Sed erit occasio... Die Solis, conventu iam peracto participibusque in patrias diversas profectis, pauci remansimus Vindobonae, ut conventum annuum L.V.P.A.e haberemus. Nocte denique autoraeda longa commode in Germaniam reverti (et gavisa sum decem libros mecum habere, quibus animum otiosum oblectarem – quamquam Barbara et Martinus Cracoviensis me ad stationem comitantes paululum me riserant). Gravedo autem, quam per totam septimanam frigidam, humidam, ventosam metueram, me die Lunae domum reversam afflixit – valde gavisa sum, quod tam diu mihi pepercerat! Frigora Vindobonae sanam me imbresque salutant, at pituita domi deinde molesta mihi est... Imagines conventus ALF inspicere potestis hic.



image