Conventus futuri
- Seminarium
(Vide etiam invitationem in forma PDF.)
Caecilia omnibus Latinitatis Vivae cultoribus salutem plurimam
Iam satis, amici, constare videtur nos hac aestate non facile posse in unum locum solito L.V.P.A.e more convenire, ut coram inter nos Latine colloquamur, philosophemur, convivemur. Tamen hostis coronatus nos non auferet gaudia Latina: In animo enim est cum Schola Humanistica, Europa Latina, Academia Latinitati Fovendae seminarium de peregrinationibus per interrete agere.
Seminarium habebitur diebus:
27.7. - 7.8.2020
Videtis igitur nos hoc anno duas septimanas seminario frui posse; scholae tamen non nisi binas horas in die agentur (horis 17-19 a die Lunae ad diem Veneris), ne nobis diu ante computatrum sedentibus oculi mentesque fatigentur. Sic etiam licebit isdem duabus septimanis, sed aliis horis Scholae Posnaniensi per interrete interesse:
https://scholaaestivaposnaniensis.wordpress.com/2020/05/08/schola-aestiva-mmxx-per-rete-habenda/
Deerit, eheu, ea pars seminarii, quae participes non minus delectare solet quam institutio, scilicet colloquia privata inter caffeam, vesperi in cauponis agendi, excursiones, cantus. Sed verum dicitur, quod "tam mala res nulla est, quin sit quod prosit in illa". Pretium enim Seminarii multo minus erit, quam si in Italia pro deversorio et cibis solveremus:
199 €
Unicuique licebit cibos et potiones quam Italissimos (vel singulis terris, quas mente petemus, aptos) ad computatrum afferre, ut studia etiam palati voluptate condiantur :-).
Hic invenietis plures nuntios et schedam, qua nomina detis:
https://scholahumanistica.com/peregrinationes-lat/
Cum multi nunc consueverint litteris subiungere "valete et domi manete", ego vos his verbis saluto:
Valete et domi manentes totum orbem terrarum pervagamini!
- Circulus Latinus Monasteriensis
Bis in anno sodales L.V.P.A.e aliique Latinam linguam amantes conveniunt Monasterium (Münster), in deversorium Feldmann, An der Clemenskirche 14. Conventus Circuli reguntur ab Alfonso Weische, professore emerito Universitatis Monasteriensis L.V.P.A.eque scriba.
Si plura de hoc Circulo sive de conventibus futuris scire velis, scribe ad prof. Weische: weischea(et)uni-muenster.de sive ad adiutricem eius, Reinhildem Aschoff: raschoff(et)arcor.de