Alanus Divutius Bruxellensis (Alain van Dievoet)
Ad Gaium Licoppe, Latinitatis vivae defensorem et propagatorem Ars longa est, dicunt medici, sed vita brevis lux, sic via longa quoque est usque ad Latium redivivum : tu medicus bene scis teque ars perlonga iuvabit, iampridem linguam qui sanes semisepultam, nec via longa tibi gravis, indefesse viator, qui multos homines, multas urbesque latino ore loquens nosti, prae te vexilla latina gestans pacifice per terras non bene gratas. Tuque gregis nostri, patrone et optime ductor, perge diu nobis constanti mente favere atque animo forti Latii defendere linguam, ne misere pereat quondam regina triumphans. Perge etiam calamo docto varioque docere lectores, carpens passim nova mella Melissae. Sic eris usque quod es, fortis, bonus atque fidelis, fundator solidus, constructor et aedificator, omnibus attentus, semper quoque firmus amicus, ni nimis est, etiam cum te pituita molestat! 31/05/01 Ad Stephanum Feye, Scholae Novae scholarcham et conditorem. Ne pereat veterum doctrina secreta sophorum, ne sileat semper magici vox muta Smaragdi, fundasti ludum quo perpetuentur in aevum, Hermae ter magni mysteria magna verendi. Sic nova vita datur prisco trunco moribundo, sic nova de priscis oritur schola vivida cunis. 21/05/01 Ad Theodericum Sacré Quae te Musa favens, quae te perdocta Camena edocuere chely sacros componere versus sermonesque sacros sacra recitare loquela? Potastine puer sacro de fonte caballi, an cursu aerio te sacris Pegasus alis portavit sublime ad sacrum Heliconis acumen? 18/05/01 Domus Latina Bruxellensis Hic nova Roma latet, sed non tacet inter amicos, hic prisci lente renovatur lingua Latini. Hic loquitur Gaius, Tulli Ciceronis ad instar, respondentque omnes puro sermone Quiritum ! Floribus hic Latii carpit nova mella Melissa, quae sparget longe trans oras oceanosque qua nova stella micans, expellet clarius umbras. Rivulus hic tenuis reddet tibi, Romule, Thybrim. Huc recreato orbi redeunt Saturnia regna. 21/04/01 Ver novum anni 2001 En crescunt flores hortis, recinuntque volucres, ver redit in pratis, montibus atque mari, sed redeat quoque ver in pectora nostra, repellens curas letiferas tristitiamque nigram. 08/04/01 In honorem Augusti Ancarani, amici librorum Tot tibi sunt libri, quot gaudia mentis, amice, tot tibi sint semper pectore laetitiae. Tot tibi sunt libri, quot tritae dulciter horae, tot tibi sint semper tempora dulciflua. Hi tibi semper erunt veterum revocatio rerum, cum fortasse homines plus coluere bonum. Hi tibi semper erunt, rueret si mundus hiatu, securus portus dulceque confugium. 04/04/01 Illa dies Illa dies sit in aeternum celebranda quotannis, quae videat primum, divina ab origine mundi, Ditis regna atri, septupla impervia clave, sub vernum tempus, vivo spendescere sole. anno1969