Quo me, dulcis amor Latinitatis, quo rapis cupidum?

Miecislaus Broscius Cracoviensis

De gestis L.V.P.A.e

DE L.V.P.A QVID SIT, QUID FUERIT, QUID AGAT, QUID EGERIT
	Radix et origo L.V.P.A.e est CIRCVLVS LVPIANVS, qui die 17. Mai. 1985 Verinae (Werne), in oppido Rhenaniae-Vestfaliae ad Lupiam (Lippe) flumen sito est conditus; nam conditor et Circuli et L.V.P.A.e est Verinensis: Marius (id est Dietmar) Alexa Silesius. Circulus ab initio semel in mense orationes et colloquia Latina parabat paratque. Annis 1985-2005 circiter 155 orationes Latinae habitae sunt.

	Ab anno 1986, quo LVDOS LVPIANOS instituimus, etiam in longinquis regionibus innotuimus. Multis enim placuerunt fabulae in scaena actae, excursiones, cantus sacraque Latina; his festis non paucos ad usum vivum Latinitatis alleximus. Ludi ultimum anno 1993 celebrati sunt.

	Ex anno 1988 commentariolus L.V.P.A.e NVNTIVS inscriptus est editus, qui gesta L.V.P.A.e referebat et novos homines ad omnium sodalitatum Latine loquentium seminaria, conventus, circulos alliciebat. Editi sunt 13 libelli, quorum novissimus anno 1997 in publicum prodiit. Ex eo enim anno pagina domestica exstat, quae Kal. Aug. 1997, paulo ante Conventum ALF (Academiae Latinitati Fovendae) in Finnia celebratum, instituta primo inscribebatur http://pagina.de/lvpa/ (quod finximus, ut pagina appareret esse “pagina de L.V.P.A.”), ex anno 2005 inscribitur www.lvpa.de, ut facilius inveniatur. Kal. Aug. 1999 pagina retractata et multum aucta est,  anno 2013 funditus renovata.
	Anno 1998 ad usum participum Tertii Seminarii Pragensis FLORILEGIVM PRAGENSE editum est, quod vitas scriptaque 26 poetarum scriptorumque huius saeculi continet. 

	Anno 1989 BIDVA, seminaria binorum dierum, in variis locis Rhenaniae-Vestfaliae parare coepimus, quibus scriptores antiquos recentioresque vel una legere et de eis disputare vel etiam res ab eis narratas in scaena agere solemus. 

	Ex anno 1991 SEMINARIA septimanalia fere quotannis paramus, quae peregre celebrantur. Plerumque prima septimana mensis Augusti fiunt, quo tempore antea Valahfridus Stroh, professor Monacensis, per aliquot annos Latinitatis cultores ad Scholas Frisingenses convocavit. 
	Simpliciore, tamen simili modo L.V.P.A. seminaria sua instituit: inauguratio festa, acroases scholaeque, cantus et spectacula, sacra Latina, finis festus numquam desunt; praeparationem communicamus cum propinqua universitate, ut eius magistros studiososque alliciamus et acroases doctae habeantur; pulchrae urbes et loca amoena institutionis omnium animos gaudio implent, quo libentius participes Latinitate fruantur.
	De seminario futuro omnia, quae scire necesse est, invenies hic; de praeteritis hic.

	Ut de rebus agendis una decernamus, quotannis in CONVENTUS convenimus, quae primis annis Castris Veteribus cum Festo Romano, Verinae cum Ludis Lupianis vel etiam Pragae vel Brunae cum seminario coniunctae celebrabantur, nunc autem propria die et plerumque Verinae habentur.
	Die 10. Febr. 2001 Marius Ingaque, qui L.V.P.A.m usque eo rexerant, munera deposuerunt; novi moderatores creati sunt: Inga Pessarra-Grimm ex propraeside praeses facta, Hasso Geissler propraeses, Alfonsus Weische scriba, Caecilia Koch arcaria.  Inga Pessarra-Grimm et Hasso Geissler usque ad annum 2012 munere praesidis atque propraesidis functi sunt.



image