|
SEMINARIA totius septimanae offerimus ex anno 1991, quae in terris extraneis celebrari solent: Vindobonae (1991), Pragae (1992 / 1994 / 1998), Hagae Comitis (1993), Brunae (1995 / 1996), Opoliae (1999/2000/2001).
Plerumque prima septimana mensis Augusti habentur, quo tempore antea per aliquot annos professor Valahfridus Stroh optimos Latinitatis cultores ad Scholas Frisingenses convocaverat. Modestiore, tamen simili modo
L.V.P.A. seminaria sua instituit: inauguratio festiva, acroases scholaeque, musica et theatrum, missa Latina, finis festivus sunt programmatis partes obligatoriae; cooperatio cum propinqua universitate nobis cordi
est, ut eius docentes studiososque alliciamus et acroases scientificae offerantur; pulchrae urbes et loca amoena institutionis omnium animos gaudio implent, quo libentius participes se Latinitati scriptae vivaeque
dedicant L. V. P. A. e SEMINARIA (1991 - 2001)
Conspectus continet a) data exteriora, b) thema, c) exempla rerum gestarum I = Inauguratio, O = Orationes, S = Scholae, E = Excursiones, F = Festum final
|
1:
|
29. Iul. - 03. Aug. 1991 “Vindobonense I” / Monasterium Sanctae Crucis / 40 participes
|
|
I
|
20.30h: Otto Frising. facem Lat. Viv. transfert a Scholis Frising. ad Sem. Vindob.
|
|
O
|
Mouchova (institutio L.), Bauer (Archipoeta), Hrandek (mathesis in Austria), Mall (Horatius), Piga (praeconia L.), Scarpa (ius Rom.), U. Wagner (S. Bernhardus a Claravalle)
|
|
S
|
variae ad Latine loquendum, cantandum, scribendum; Fuchs (Graeca colloquia)
|
|
E
|
Vindobona: Bibliotheca Nationalis; Carnuntum: Museum Romanum
|
|
F
|
19h: THIASOS (musicae L. et Gr. grex Vindobonensis Karinae Zeleny)
|
|
2:
|
02.- 09. Aug. 1992 “Pragense I” / deversor. Karlik / cum profestrice B. Mouchova / 80 participes LATINITAS REVIVISCAT! De tempore Comenii
(cf. N X, 8-24; DAV-Mittbl. 4/92)
|
|
I
|
03. 08., 11.30h, Praga/magna aula Univ. Carolinae: Stroh (vita et merita compositoris Latini Jani Novak)
|
|
O
|
Fritsch / Steiner / Buscaroli (Comenius), Lieberg (Erasmus), Marongiu (Poggius), Zachova (Chronica Lat.), Mouchova (Pons Caroli), Hrandek (partes orationis)
|
|
S
|
Mouchova, Fritsch, Steiner, Riedl, Hrandek, Fuchs, U. Wagner, Pessarra
|
|
E
|
periegesis Pragensis (urbis centrum et Caroli pons); arx et vicus Karlstejn (ambulatio)
|
|
F
|
18h Praga/Domus Civium: grex musicus Pragensis
|
|
3:
|
08.- 12. Aug 1993 “Hagense” (Hagae Comitis) / devers. Ockenburgh / 40 participes HVMANISTAE IN NEDERLANDIA
(seminarium 4 dierum post Conventum ALF Belgicum)
|
|
I
|
15h Ockenburgh.: Geißler (Hugo Grotius)
|
|
O
|
Danka (Indoeuropaeae linguae) Dievoet (Erasm.), Stoelinga (Inscript. Delphicae), Pessarra/Dobsevage (Spinoza)
|
|
S
|
Oertel (Forest), Thoböll (cantus), Fuchs (Graec.), Lemke (Hieroglyphi), Alexa
|
|
E
|
Museum Westreenianum et Domus Spinozae; Delphi (Delft); Ockenburghenses excavationes; Palatium Pacis (O direct. Eyffinger, expositio librorum M. A., Grotii celebratio)
|
|
F
|
Ockenburgh., 11h: scaenulae (Erasmi " Euntes in scholam"), epigramma (Oertel)
|
|
4:
|
30. Iul. - 06. Aug. 1994 “Pragense II” / devers. Karlik / cum prof. B. Mouchova / 120 participes MYTHOS - FONS ARTIVM SEMPITERNVS
(cf N XI, 6 - 26; DAV-Mittbl. 4/94, 126s)
|
|
I
|
31. 07., 11.30h Praga/ canonia Strahoviensis: Fritsch (In mytho veritas?)
|
|
O
|
Fink (Bavaria fabulosa), Piga (idola fori), Šimandl (mythus), U. Wagner (pupae)
|
|
S
|
I. Fritsch (theatr., cantica), Krauss (Ovidii Met.), Steiner (Ariadna), Fuchs (Graec.)
|
|
E
|
arx Karlstejn: Dulcitius a discipulis secundi anni in scaena optime propositus!
|
|
F
|
5. 08. Praga/ Domus Populi: Sutowicz (Ovidii Pygmalion), stud. (Minotaurus)
|
|
5:
|
24.- 31. Iul. 1995 “Brunense I” / oecotropheum iuxta universitatem / cum prof. I. Nechutova / 65 participes MORAVIA LATINA
(cf N XII, 4 - 9) (seminarium Novakianum et vere musicum)
|
|
I
|
25. 07., 10h, aula Universitatis: Nechotuva, Alexa (Jan Novak), Scherr (musica)
|
|
O
|
Penaz (Jan Novak), Stedron (musici Latini Moravi), Zeleny (musica antiqua)
|
|
S
|
Vera Scherr (chorus), stud. (Moravia Latina), Fuchs (Graec.) Bradius (musica Sinensis)
|
|
E
|
centrum urbis; Museum Mendelianum; arx Pernstejn Missa in Cathedrali (25 partic. cantant); Concentus Novak. (Scherr cum studiosis musicis)
|
|
F
|
29. 07. 18h, Domus Artis Moravicae: grex musicus "Jaroslav Czech", Nechutova
|
|
6:
|
15.- 22. Iul. 1996 “Brunense II” / domus univ. Slapanice / cum prof. I. Nechutova / 50 participes
REDIVIVAE AETATES LATINAE /PLAVTVS in antiquitate et tempore renascentiae
|
|
I
|
16. 07., 10h, Bruna / Curia vetus: Bartonek (L. Maccaronica, Phil. Class. Brun.)
|
|
O
|
Penaz (Plaut.), Bednarikova (Cassiodor), Maurus (litterae Sinenses), Kysucan (parapsychologia)
|
|
S
|
Vankova /Tejcek (Plautus, Saltatio renascentiae temporis), Pessarra (Petrarca ...), Czapiewski (Th. Aquinas), Schmitt (Ludi colloquiales)
|
|
E
|
Austerlitz; oppidum Telc; Theatrum 21. 07., 19h, Bruna / Curia vetus: Plauti MOSTELLARIA
|
|
F
|
21. 07. castellum Bucovice: concentus (TIBIAE), saltatio vestesque renascentiae temporis
|
|
7:
|
31. Iul. - 07. Aug. 1998 “Pragense III” / devers. Karlik / cum prof. B. Mouchova / 86 partipices
POETAE SCRIPTORESQVE SAECVLI NOSTRI
|
|
I
|
01. 08. in palatio Lobcoviceo, id est in area Castri Pragensis; allocutiones: Alexa, prof. Mouchova; acroasis festiva: prof. Sallmann de Iulii Caesaris Stellae Columbeide; musica: quadricinum
collegium STAMIC praebuit tria quadricinia fidicinum (Caroli Stamic, Antonini Dvorak et Bedrici Smetana
|
|
O
|
prof. Lieberg de poeta Latino M. A. Caro, Pisini de Poesi/de carmine nominato “Ephelis”, Radke de novissimis suis carminibus quae in libro “Artis Paedagogicae” edidit; Danka de poetarum
interpretatione epistulis expressa, Koch de Plinii Minoris amicitia cum Tacito, Masek de 2 scriptoribus Jesuitis saeculi XVI, Thiel de carmine in laudem Juliaci scripto, Wagner de Arcadia; Zachova de
historia novae civitatis Pragensis, prof. von Albrecht de lingua Latina docenda
|
|
S
|
prof. Sallmann: officina epigrammatis faciundis, Radke: officinae epigrammatis/ haicuis pangendis,
Alexa de re metrica, Pagano de poematum declamatione/”Spectaculum de Domino Ioanne et Diabolo, prof. Mouchova de poematis in Curia Pragensi inscriptis, Dr. Steiner de Comenii carmine”Medice cura te ipsum”; Olszaniec de Philippo Callimacho elegicorum Romanorum imitatore, Alexa de Pace Vestfalica, Bazil “Cantemus Latine”, Gröger de erroribus Ulixis (cum instrumentis musicis)/pellicula de spectaculis, Koch “Lectio Pliniana”, Olszaniec de opere Umberti Eco; prof. Mouchova “Colloquia simplicia”, Pessarra “Colloquia varia”, Schmitt “Ludi colloquiales”, prof. von Albrecht “Colloquia Latina”
|
|
E
|
04. 08. Pragae Vysehrad et curiam Veterem visitavimus..
|
|
F
|
07. 08. arx et deversorium Karlstejn: spectaculum a Pagano compositum de Domino Ioanne et Diabolo, musica: Jasinska/Zejglic: Vergilii Aeneidos fragmenta
|
|
8:
|
12. - 18. Iul. 1999 “Opoliense I” / Kamien Slaski / cum prof. I. Rostropowicz / 40 participes SILESIA LATINA I
(50 fere humanistae Silesiam olim Latine laudaverant!)
|
|
I
|
13. 07. in castelli oeco festivo: allocutiones (Rostropowicz, Suchonski, Kadlubek, Mateja, Alexa), receptio a burgimagistro Gogoliniensi Urbaniec, musica (Jasinska / Zejglic, Traud, Radke, Alexa)
|
|
O
|
Rostropowicz (Descriptio Silesiae), Kadlubek (Musarum dilecta domus sive de Silesiae gentis Parnasso), Mantke (De Christophori Winter carmine Latino, cui titulus "Fabrilium Silesiae officinarum
fodinarumque descriptio"), Wcislo (Historia Silesiae), Thiel (De Mausoleo Piastaeo Legnicensi eiusque inscriptonibus Latinis), Szymanski (Nicolai Hussovani carmen de Sancto Hyacintho), Bieniusa
(D Sancto Hyacintho Patrono Europae); Wagner (De emblematis Latinis saeculorum 16. - 18.), Maurus (De prosodia Sinica Iaponicaque cum principiis versificationis linguarum Indoeuropaearum comparata),
Marciniak (De tragoedia quae inscribitur "Avaritia crudelis et punita in Mauritio Imperatore")
|
|
S
|
Alexa (De Francisco Fabro poeta Silesio; De neologismis apte condendis; Describamus imaginem triumphi Romani), Jasinska/Zejlgic (Cantemus Horatii carmen a Sigfrido musica exornatum "Dianam
tenerae virgines"), Koch (Epistularum Plinii Secundi lectio et interpretatio), Pessarra-Grimm (De Imaginum Vocabulario Sigridis Albert), Traud (Cognoscamus inter nos; Horarium Opoliense; Scholae
musicae compluries in diebus)
|
|
E
|
Opolia (receptio in Curia et periegesis Latina per centrum urbis); Mons Sanctae Annae (ecclesia capellaeque, monumenta memorialia) Missa Latina in Sanctuario Sancti Hyacinthi cum episcopo
|
|
F
|
in castelli cenatione et oeco festivo: scholares (cantus gratiarum Caeciliae dicatus), Mantke (gratiarum verba pro seminario), Zejglic/Jasinska (Dulcis philomela)
|
|
9:
|
29. 07. - 05. 08. 2000 “Opoliense II” / Kamien Slaski / cum prof. I. Rostropowicz / 58 participes SILESIA LATINA vel ELYSIVM
|
|
I
|
30. 07. in castelli oeco festivo: allocutiones (Alexa, Dr. Mateja, prof. Rostropowicz, prof. Kuberski rector universitatis Opoliensis, Wietrzykowski pro Pallade Silesia; musica (HORTVS PROSERPINAE:
Jasinska/Zejglic, Alexa/Traud); receptio a burgimagistro Gogoliensi Norberto Urbaniec: MISSA Latina cum episcopo J. Kopiec et P. J. Ozog S.J.
|
|
O
|
Prof. Budzynski (de transmigratione Musarum Classicarum in Silesiorum Elysium), Anna Elysia Radke (Dialogus de vita Sancti Hyacinthi, drama ab AER in usum seminarii creatum),
prof. Lieberg (de Catulli carmine 51 comparando cum Sapphus poemate Phainetai), prof. Di Maria (de Ennio), dr. Mantke (de magistro suo Herberto Mysliwiec), dr. Marongiu (Quid Editha Stein de condicione mulierum senserit), Maurus III (de lingua Botanica et de botanico Silesio Ferdinando Cohn), Koch (de nominibus propriis apud Plautum), Thiel (de vita et veneratione Sanctae Hedwigis, ducissae et patronae Silesiae), Gröger (Meditationes Silesicobavaricae); oratiunculae: prof. Rostropowicz (Quomodo Vulturinus poeta Silesiam laudaverit), Ciesko (de poeta divino seu Elysio poetico), Mirzejewska (de Sanctae Faustinae vita), Böse (de Gryphio), Maurus III (de sodalitate quae “Nova Roma” vocatur), P.Ozog (de ...)
|
|
S
|
Radke (praeparatio dialogi de Sancto Hyacinthi pro scaena, cottidie), Koch (Lectio Senecana, 5x), dr. Czapiewski (De motus essentia secundum Aristotelem et Thomam Aquinatem, 2x), prof. Di Maria
(Lectio Ciceroniana: Pro Murena, 2x), Pessarra-Grimm (Lectio Humanistica, 2x), dr. Szymanski (Officina versibus pangendis, 2x), Traud/Wietrzykowski (Officina epistolographica de discrimine,
quod institutioni Latinae in Polonia imminet), Traud (de itineribus faciendis), Alexa (de quibusdam pronuntiatus Latini difficultatibus)
|
|
E
|
01. 08. Receptio et prandium apud burgimagistram Opoliensem; 02. 08. excursio Vratislaviensis (Aula Leopoldina, cathedralis, curia)
|
|
F
|
04. 08., 18h Dialogus Sancti Hyacinthi in scaena proponitur a 25 participibus, cum vestimentis ecclesiastis universitariisque, cum musica; 19h cena festiva cum gratiarum actionibus; 22h saltatio.
|
|
10:
|
14. - 21. Iul. 2001 “Opoliense III” / Kamien Slaski / cum prof. Rostropowicz / 53 participes
SILESIA imbuta humanismo EVROPAE
|
|
I
|
15. 07. in castelli oeco festivo: allocutiones (prof. Rostropowicz, prof, Kuberski prorector universitatis, Urbaniec burgimagister civitatis Gogoliniensis, Alexa); musica (Alexa, Bechtloff, Traud)
|
|
O
|
Alexa (Praeparatio itineris Cracoviensis cum imaginibus), Bobiatynski (1. Cur Martinus Opitius ... Latine publicaverit, 2. De Hymno ad Gaudium Friderici Schiller et de Adami Mickiewicz Oda ad
Iuventutem: Poematum comparatio), Böse (De Elysio aliisque utopiis), Danka Iolanta (Ordo Cisterciensium in Silesia), Koch (De nominibus Romanorum, quomodo per saecula mutata sint), prof.
Lieberg (Amor et Roma apud Propertium), Macek (De origine Sancti Alberti), dr. Mantke (De Vratislaviae laudibus Latinis), Maurus III (Sententiae interlinguisticae Iani di Censo),
Mirzejewska,Maciejewska, Zuchowska (De Iuliano Tuwim poeta Lodziensi), dr. Molina Moreno (De Orphei musica et musica Orphica), Orban (De poematis maximi humanistae Hungari Ioannis Pannonii), Radke
(Acroasis introductoria de dialogo “De Sancta Hedwige puellula”), Thiel (1. De horto Scholziano deque amicorum epigrammatis in eundem hortum factis, 2, De vita Sanctae Hedwigis), Traud (Ad organum
ecclesiae parochiae vici Magni Lapidis), Wagner Antonius (1. De Druidis quid auctores antiqui scripserint, 2, De verbis Graecis in Caroli Mai Vinnetu III adhibitis), Wikarjak (Ioannes Caietanus
Trojanski: Lublini natus, Vratislaviae laureatus, magister Posnaniensis, professor Cracoviensis).
|
|
S
|
Alexa (Silesia patria Latinorum?), Bobiatynski (Ludus de recta linguae Latinae pronuntiatione), Koch (Lectio Pliniana, quinquies), Lieberz (De cantu Gregoriano), Radke (Exercitatio dialogi “De Sancta
Hedwige puellula” in scaenam proferendi), Stepanic (Viator invitus: de peregrinatione Georgii Hustii), Thiel (Collquia familiaria, ter), Traud (De Petro Lotichio Secundo poeta humanistico), Wagner
Antonius (Lectio textuum e Livio, Caesare, Plinio, Tacito depromptorum de Druidis), Wietrzykowski (1. De proverbiis nationum, 2. Colloquia cottidiana cum tironibus)..
|
|
E
|
Receptio apud burgimagistram et prandium in curia Opoliae Excursio Cracoviensis
|
|
F
|
Dialogus “De Sancta Hedwige puellula” in scaena exhibetur; cena festiva
|
|
11:
|
04. - 11. Aug. 2003 “Vindobonense II” / Monasterium Sanctae Crucis / cum MELISSA Austria Latina, Austria Romana / 81 participes
|
|
I
|
05. 08. in Imperatorum Aula: Musica festiva: Tricinium Feye Raphael (violoncellum)-Feye Alexander (violinum) -Caplier Paulina (clavile); acroasis festiva: Horatius Bologna (de litterarum Latinarum
erudiendis educandisque utilitate); allocutiones (Inga, Dr. Licoppe, decanus Pater Carolus Wallner), cantica
|
|
O
|
Erhart (Musici Austriae Inferioris), Katzenschlager (Historia Austriae), Kuncer (Latinitatis institutio in Serbia), prof. Smolak (Statua Josephi Imperatoris a) explicatio in situ Schönbrunn, b)
acroasis docta); Codex 24 (a) cum imaginibus, b) cum codice ipso); Tekieli (lingua Hebraica resuscitata), Thiel (iter Europaeum Ioannis Guilelmi eiusque statio Vindobonensis anno 1676 facta).
|
|
S
|
Deraedt (Ludicrae exercitationes loquendi), Koch/Kuncer (mores Germanorum serborumque comparandi), dr. Licoppe/Sanchez-Martin (Disceptationes variae), prof. Szymanski (Versuum officina), prof. Weische
(Exercitationes stilisticae). Cantationes cum Stephano Feye, cum Doride Wagner, cum Sigfrido Zejglic
|
|
E
|
1. Vindobonensis (cum ducibus sive mystagogis Latinis ex urbe ipsa); Unus ex his mystagogis Latinis-Fritz Fassler (St. Pölten)- ambulationem nobis excogitatam et minutatim
praeparatam in philologorum Latinorum periodico CIRCULARE divulgavit. (Unusquisque seminarii particeps suum exemplar, quod editrix domina Wilhelmina Widhalm-Kupferschmidt nobis dono dedit, ab
Inga accipiet.) Mystagogis gratissimi sumus, quod primum ITINERARIVM LATINVM VINDOBONENSE creaverunt. Qui
seminario non interfuerunt, itinerarium legant hic cliccantes! Si quis nondum habet Adobe Acrobat Reader, coniunctio sive nexus hic praesto est ad hoc programma
decarricandum: http://www.adobe.de/products/acrobat/readstep2.html! 2. Carnuntina (cum mag. W. Widhalm-Kupferschmidt)
|
|
F
|
Musica festiva cum tricinio Feye-Caplier; allocutiones (Inga, dr. Licoppe), cantica (novus HYMNUS EUROPAEUS LATINUS a prof. T. Pekkanen ornatissime confectus), recitationes poetarum Latinorum
Austriacorum: 1. Karina Zeleny, 2. Gerhardus Alesius. Cena festiva in horto Cauponae Monasterii.
Inspicite programmatis conspectum correctum (05.10.03)
|
|
12:
|
06. - 16. Aug. 2004 “Belgradense” / cum Instituto Historico et Universitate Belgradensi / DE SERBIA LATINA, SERBIA ROMANA, SERBIA HODIERNA aliisque de rebus /
25 participes
|
|
I
|
07. 08. in Aula Festiva Universitatis Belgradensis; moderatio Inga, allocutiones dr. Zivkovic et dr. Nedeljkovic; Koch: recitatio poematis Mauri PISINI Arretini “SEMEL”.Receptio a facultate
philologica oblata. Ambulatio per centrum urbis et Kalemegdan cum officiali mystagogo.
|
|
O
|
-
|
|
S
|
Koch: Colloquia simplicia; Koch: Tacitus de Germanorum moribus; Koch: Acta diurna antiqua et hodierna; Kuncer: Ludi Latini secundum “Piper Salve”; Kokoszkiewicz/Zawadzka: Manuscripta XVII saeculi; dr.
Nedeljkovic: Passio Perpetuae et Felicitatis
|
|
E
|
1. Viminaciana (10. 08.): Semendriae arx et urbs; monasterium Manasija; Viminacium: cena cum arcaeologis.
2. Sremski Karlovci, Fruska Gora (monasteria Krusedol et Hopovo), Novi Sad cum mystagoga (13. 08.)
Breviores ambulationes: per Taurunum (08. 08.) ad ecclesiam catholicam missamque Latinam; per Belgradum (15. 08.) a maxima ecclesia orthodoxa ad missam cantatam in ecclesia centrali, postea ad museum
ethnographicum, pinacothecam Frescorum, museum Vuki Karadzic.
|
|
F
|
15. 08. Post navigationem in fluviis Savi et Danuvii festum finale in deversorio PALATIO.
|
|
13:
|
31. Iul. - 06. Aug. 2006 ”Pragense IV.” / cum profestrice Bohumila Mouchova, quae docet in Instituto Graecitati et Latinitati Augendae, et doctore Iosepho Simandl, qui docet in Facultate
Theologica Catholica, “DE VIRIS MVLIERIBVSQVE ILLVSTRIBVS” aliisque de rebus/ 69 participes
|
|
I
|
01. 08. in Ecclesia Sancti Adalberti (in aedibus Facultatis Catholicae Theologicae); moderatio Bohumila, allocutiones decani domini Ludovici.Armbruster et directricis Instituti GLA. Cantus egregius a
Marcella Slavikova et a grege “Collegivm 419” sub moderatore Cenek Svoboda;
Acroasin festivam prof. Alfonsi Weische, qui aegrotavit, praelegit Dr. iur. Rudolphus Kueppers:
“De lumine Pragensi in disciplina linguistica exorto”.
|
|
O
|
Danka (linguae Indoeuropaeae); Krekulova (Iudaeorum regio Pragensis),;Kwapisz (Sotades poeta); Lieberg (a) Caesaris pugna contra Nervios, b) Propertius); Miraglia (Erasmus Latinitatis princeps);
Palmen (Latinitas Viva); Radke (Cochanovius poeta); Tabaku Artur (Scanderberg); Thiel Norbertus (Anna Svidnicencis, III. uxor Caroli IV.)
|
|
S
|
Carfagni (a) taedium vitae, b) Plauti Amphitryo); Koch (a)Augustini Confessiones, b) drama Pompeianum); Krylova (a) Plautus, b) Colloquia prima); Miraglia (a) Sturmius, b) Beraldus, c) Pico Mirandula,
d) auctores legendi); Miraglia et alumni (Vivarium Novum); Morgan (Colloquia Erasmi); Mouchova (a) Muretus, b) domus et habitatio); Palmen (a) Cantici Latini Finnorum, b) Paginae pictographicae);
Schweitzer (Metrica Plautina); Sousedik (Thomas Aquinas); Steiner (Comenius);Szymansky (Officina poetica);
|
|
E
|
Ambulationes in urbe: 1. ad Arcem (02.08.); 2. tirons ad Stellam (03.08.); ad Monasterium Brevnoviense (03.08.); ad Iudaeorum synagogas et coemeterium (04.08.); ad Ecclesiam Sancti Caroli Magni (Missa
Latina 05.08.)
|
|
F
|
05. 08. Festum finale in pulchro refectorio Seminarii Catholici, moderatio Josphus: Cena, cantica, scaenae, gratiarum actiones.
|
Moderatores L.V.P.A.e (seminariorum 1-10): Marius Alexa / Inga Pessarra-Grimm (1-10),
Udalrica Wagner (1- 4), Sabina Traud (8-10). Moderatores locales: prof. dr. Bohumila Mouchova (2, 4, 7), Leo Stoelinga sodalis (3),
prof. dr. Iana Nechutova et stud. Ioanna Vankova (5-6), prof. dr. Ioanna Rostropowicz sodalis (8-10)
Moderatores L.V.P.A.e (seminariorum 11-13): Inga Pessarra-Grimm MELISSA:dr. Gaius Licoppe, Francisca Licoppe-Deraedt (11),
Caecilia Koch (12).
Moderatores locales:
12: Dragana Kuncer (cum Alexandra et Sonja) 13: prof. Bohumila Mouchova, dr. Josef Simandl.
|