Fundamentum initiumque L.V.P.A.e est CIRCVLVS LVPIANVS, die 17. m. Maii 1985 in municipio Verina conditus. Verina est etiam L.V.P.A.e sedes officialis: conditor enim principalis et Circuli et L.V.P.A.e est Verinensis: Marius (id est Dietmar) Alexa. Circulus ab initio semel in mense orationes et colloquia Latina obtulit et usque in hodiernum diem offert. Annis 1985 - 99 circiter 140 orationes Latinae habitae sunt.

Ab anno 1986, quo LVDOS LVPIANOS instituimus, iam in longinquioribus regionibus innotuimus. Multis enim placuerunt spectacula, excursiones, musica et missae Latinae; ad loquendum autem parati erant et sunt pauciores. Ludi ultimum anno 1993 celebrati sunt.

Ex anno 1988 commentariolus sub titulo "L.V.P.A.e NVNTIVS" divulgatur, qui refert de L.V.P.A.e eventibus et allicit ad omnium sodalitatum seminaria conventus circulos. Editi sunt 12 fasciculi et prima pars fasciculi XIII. Anno 1998 ad usum participum seminarii octavi FLORILEGIVM PRAGENSE editus est, quod vitae curricula textusque 26 poetarum scriptorumque huius saeculi proponit et apud Ingam pretio sex marcarum emi potest.

CONSPECTVS de NVNTIIS 1-13

Num.

pag.

editus die

editores

argumenta principalia( textus Graecus = textus Graecus; = musica)

I

10

25. Iul. 88

I, E

Conditio L.V.P.A.eiusque statuta (ab Hassone Geißler conscripta)

II

16

06. Apr. 89

I, E

Festum Romanum Xantense et sessio annua 88

III

16

17. Apr. 90

I, E

Rubricastellanus.: Libri nubeculati in institutione Latina

IV

16

14. Iul. 90

I, E, T

textus Graecus Görgemanns: Marcus Aurelius philosophus

V

20

31. Mai. 91

I, E, T

Jürgen Behrends.: Peregrinatio Deorum: fabula nova!

VI

20

14. Ian. 92

I, E, T

Thiel: Biduum Simpelveldense / textus Graecus Görgemanns: Plato de Atlantiadis

VII / VIII

36

06. Apr. 92

I, T

textus Graecus Fuchs: Palaeograece loqui / U. Wagner: Colloquia cum pupa

IX

20

04. Nov. 93

I, T

Biduum Horatianum I Borkense / Carmina

X

32

05. Apr. 94

I

Seminarium Pragense 92 / textus Graecus Schlachtbauer: Vulpecula sum

XI

28

24. Iul. 95

I, P

Seminarium Pragense 94 / musica Opfermann: Corinna

XII

20

09. Apr. 96

I

Seminarium Brunense 95 / musica Opfermann: Carpe diem

(XIII

08

Id. Aug. 97

I

Invitatio ad Seminarium Pragense 98, pagina domestica L.V.P.A.e)

Flori- legium

54

31. Iul. 98

I, J

26 poetarum scriptorumque versus textusque cum vitae curriculis

(I = Inga Pessarra-Grimm, E = Ericus Steinhauer, T = Thomas Fuchs, P = Petrus Jungwirth,
J = Jan-Patrick Osterloh)