|
Anno 2003 inter Conventum Academiae Latinitati Fovendae Matriti habitum Raimundus Fleischmann foederalista cum multis participibus de HYMNO EUROPAEO Latine creando disputavit et Inga suadente professorem Pekkanen, poetam Latinum celebrem, de textu apto pangendo adiit. Statim assensus est paucisque mensibus post iam textum publicandum ad MELISSAM BRUXELLENSEM misit. Apparuit cum commentario poetico auctoris in MELISSA 112, pag. 1. Hac in pagina LVPAna textus nuper duobus in locis mutatus legi potest: linea 15 antea fuit: populorum paritatem, linea 18 antea: sic et porro. Textum in Melissa divulgatum in Seminario Vindobonensi ad musicam Schilleri stantes cantavimus, quasi iam officialis textus esset. Interim autem ab editrice periodici Austriaci, quod CIRCULARE inscribitur et magistris linguarum classicarum dedicatus est, certiores facti sumus de altero proposito Vindobonae pacto et multis in actis diurnis iam publicato. De textu Petri Rolandi loquor, qui Vindobonae creavit et dirigit ACADEMIAM EUROPAEAM. Iam textum a choro quodam cantatum in taeniam recepit et propagat. Textus modernis linguis conscripti iam diu propositi sunt, sed incertum est, quando parlamentum de textu decernere velit. Nobis qui linguae Latinae favemus, textus Latinus optimus videtur esse. Sed quid dicent Graeci? Quid illi, qui numquam Latine didicerunt? Habebitne unusquisque populus suam propriam versionem? Mitte epistulam ad parlamentarium (senatorem) Europaeum Tuum, ut propositum Latinum videat et assuefiat cogitationi nostrae. Omnium inscriptiones cursuales et electronicae inveniuntur sub inscriptione interretiali: http://www.europarl.de et http://wwwdb.europarl.eu.int/ Interim nullo modo nocebit magistros Latinitatis in institutione sua textum discipulis proponere et cum iis cantare. Erit iucunda et moderna interruptio cottidiani laboris. Infra Tu, qui haec legis, musicam officialem (iam anno 1971 a Parlamento Europaeo pro Hymno electam) auscultare et ad verba huius vel illius poetae cantare poteris. Clicca primum bottonem triangularem (play = cane). Musica officialis paulum abbreviata est, quadecausa textus dexter brevior est. Secunda stropha post tertiam repetenda est.
|