DE L.V.P.A, QVID SIT AGATQVE

L.V.P.A., quae condita est in municipio XANTO ad Rhenum sito die 27. in. Sept. 1987, est sodalitas iuris Germanici, sed iam inde a principio quinta fere pars sodalium non est Germanorum nationis. Nam Latinitas Viva.novam viam communicandi inter varias nationes aperuit aperitque et hodie; aptissime in festis conventibus seminariis permultas amicitias firmas creat.

Fundamentum initiumque L.V.P.A.e est CIRCVLVS LVPIANVS, die 17. m. Maii 1985 in municipio Verina conditus ea de causa, quod conditor principalis et Circuli et L.V.P.A.e est Verinensis: Marius (id est Dietmar) Alexa Silesius. Etiam iucundus est ludus verborum LVPAe et LVPIAe fluminis. Circulus ab initio semel in mense orationes et colloquia Latina obtulit et usque in hodiernum diem offert. Annis 1985 - 2005 circiter 155 orationes Latinae habitae sunt.
* Confer ANNVM LVPANVM 2005. Mox exstabit prima adumbratio anni 2006.

Ab anno 1986, quo LVDOS LVPIANOS instituimus, iam in longinquioribus regionibus innotuimus. Multis enim placuerunt spectacula, excursiones, musica et missae Latinae; his festis novos amicos ad usum vivum Latinitatis alleximus. Ludi ultimum anno 1993 celebrati sunt.

Ex anno 1988 comnmentariolus sub titulo “L.V.P.A.e NVNTIVS“ divulgatus est, qui rettulit de L.V.P.A.e eventibus et novos homines ad omnium sodalitatum seminaria conventus circulos allexit. Editi sunt 13 fasciculi, quorum ultimus anno 1997 apparuit. Pagina domestica enim exstat ex eo anno, quae invenitur sub http://pagina.de/lvpa/ et ex m. Aug. 2005 sub www.lvpa.de .

Anno 1989 BIDVA, id est seminaria duorum dierum, in variis locis Rhenaniae-Vestfaliae moderari coepimus, quibus scriptores antiquos recentioresque in scaena agere vel etiam cum toto grege legere et explanare solemus.
* Vicesimum sextum erit Augustae Treverorum diebus 22. - 23. X. 2005 de Ausonii Mosella. Confer Recentissima!

Ex anno 1991 SEMINARIA septimanalia offerimus, quae in terris extraneis celebrantur: Vindobonae (1991), Pragae (1992/1994/1998), Hagae Comitis (1993), Brunae (1995 / 1996), Opoliae (1999 / 2000 / 2001). Undecimum fuit prope Vindobonam in monasterio Sanctae Crucis diebus 04. - 11. VIII. 2003, duodecimum Belgradi in studentium urbe diebus 06. - 16. Aug. 2004.
* Tertium decimum seminarium fiet initio m. Aug. 2006 Pragae.

Haec omnia pecunia a sodalibus data et a regimine diligenter administrata instituimus oboedientes statutis, quae in diem L.V.P.A.e condendae ab Hassone Geißler, advocato peritissimo, Latine et Theodisce conscripta sunt.
* CONTRIBVTIO ANNVA ex anno 2002 constat 20 euronis, studentibus 10.

Ut de rebus agendis una decernamus, quotannis SESSIONES ANNVAS celebramus, quae ex anno 1988 Xanti cum Festo Romano, Verinae cum Ludis Lupianis vel etiam Pragae Brunaeque cum  seminario coniunctae erant. Sed nunc sessiones suum diem habent et plerumque Verinae habentur.

Iure meritoque, quindecim annis peractis, Vinfridus chronogrammate L.V.P.A.e gratulatur :

LVPA, LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIo,
TR
IA NOBIS EXOPTATA LVSTRA FELICITER IMPLEVIT.

(Pepigit  dr. Vinfridus Czapiewski 16.09.2002
in diem VIII m. Oct. MMII - ad quarti lustri initium celebrandum!)

CIRCVLVS iam 20 annos perfecit mense Maio 2005  in sessione Monasteriensi, ad quam Circuli Bremensis moderatores venerunt, ut nobis de Nuntiis Bremensibus referrent. Multi hospites huic sessioni optime praesentatae interfuerunt.

L.V.P.A. vicesimum annum perfectum m. Sept. 2007 sollemniter celebrabit. Eruntne novi moderatores? Novi sodales ad rem nostram sustinendam?