CL Verinensis est conventus hominum qui sub auspiciis societatis LVPAe congregantur ut Latine colloquantur amicitiamque firmam colant. Hospites libenter accipimus, qudecausa ante unamquamque sessionem invitatio scripta in actis diurnis divulgatur.

Nomen originale est LVPIANVS, quia urbs “nostra” Verina ad flumen LVPIAm sita est, militibus Romanis tempore Drusi non ignotam! Exstant vestigia portus “Beckinghausen” et castrorum permagnorum, quorum reliquia in museo “Bergkamen-Oberaden” asservantur.

LVPIA etiam prope est nomini L.V.P.A.e, secundum quam anno 2001 Mario Alexa proponente nomen Circuli mutavimus in “LVPAnum”. Pro SCL autem, id est pro Societate Circulorum Latinorum, cui ex anno 2005 nos ascripsimus, sit Circulus Latinus Verinensis.

Caput lupae est signum Circuli, lupa tota signum L.V.P.A.e sodalitatis, cui sodales tributum annuum solvunt. Circulus contra nihil poscit pro sessionum participatione. Nam L.V.P.A.solvet.

 

 

Invitamini:

quinquines Verinam:
in deversorio Baumhove,
Am Markt 2,
D-59368 WERNE,
02389/98959-0, f -120;

bis Monaterium:
in deversorio Feldmann,
An der Clemenskirche 14,
D-48143 Münster,
0251/41449-0, f -10

 

Nr.

Die, hora

Locus

Agenda

2

12.04.2005, 19.30h

Verinae

Reinhildis Aschoff de Pace Vestfalica Osnabrugae constituta:
singulorum virorum imagines et vitae regulae Latinae

3

10.05.2005, 19.30h

Monasterii

Curtius Hille / dr. Henricus Fliedner de Nuntiis Latinis Radiophoniae Bremensis

4

05.07.2005, 19.30h

Monasterii

Prof. Weische de Leibnitio viro etiam in Latinitate doctissimo

5

13.09.2005, 19.30h

Verinae

NN

6

15.11.2005, 19.30h

Verinae

NN

7

06.12.2005, 19.30h

Verinae

Festum Sancti Nicolai

 

Recensiones sessionum praeteritarum inveniuntur in pagina “ACTA CL Verinensis

 

 

Circulus Latinus Verinensis (ipg@surfeu.de)
sodalis est