|
*** !RECENTISSIMA DE L.V.P.A.! ***
WER IST DIE L.V.P.A.? (SCHNELLINFORMATION IN DEUTSCH ALS PDF ZUM HERUNTERLADEN)
L.V.P.A., quae condita est in municipio Xanto ad Rhenum sito die 27. m. Sept. 1987, est sodalitas iuris Germanici, sed iam inde a principio quinta fere pars sodalium non est Germanorum nationis. Usque ad Kal.
Aug. 1999 sodales 126 se inscripserunt. L.V.P.A.e scopus est Latinitatis scientiam ita augere, ut eam viva voce adhibeamus, quasi lingua hodierna esset. Ergo quandocumque et quocumque licet, Latine scribimus,
loquimur, telephonamus; insuper conventus fixos instituimus, ut scopo nostro coram operam demus: sessiones Circuli Lupiani sive LVPAni, bidua, unius septimanae seminaria.
Conditores principales L.V.P.A.e sunt Marius Alexa et Inga Pessarra-Grimm, qui ab initio per tredecim annos
et dimidium fuerunt praeses et propraeses; die 10. Febr. 2001 autem novum regimen electum est: Pessarra, Geissler, Weische, Koch. Sed anno 2005 hi quattor regimen constituunt:
|
Praeses: INGA PESSARRA-GRIMM, Nordstr. 39, D-59174 Kamen, tel & fax 02307 / 15 6 17
Propraeses: HASSO GEISSLER, Südring 10, D-48653 Coesfeld, tel 02541 / 40 21, fax 02541 / 98 11 11 Scriba: BEATA GROTHUES, Gertrudenhof 7, D-44866 Bochum, tel. 02327/31488
Arcarius: JAN-PATRICK OSTERLOH, Siebenbürger Str. 13c, D-26127 Oldenburg,. tel. 0441/217 84-69, fax -70; jposterloh@web.de;
|
|
|
>
|
|
Pagina domestica Kal. Aug. 1997 instituta est ad Conventum ALF (Academiae Latinitati Fovendae) in Finnia celebratum
Retractatio multum aucta Kal. Aug. 1999 divulgata est sub inscriptione : http://pagina.de/lvpa/
Recens adaptatio sub www.lvpa.de: 07.01.2007
Responsales: De materia et Latinitate: Inga Pessarra-Grimm,
de re technica: retis magister Clemens Liedtke
Si mendum inveneris, noli haesitare, sed certiores fac Clementem et Ingam Latine/Theodisce/ Anglice
Non responsales sumus de materia in connexionibus a nobis indicatis.
IE 5+, 800*600 DPI
|
|
|
|